1 Et factum est eum in sabbato secundo primo
abire per segetes
discipuli autem illius coeperunt uellere
spicas et fricantes manibus
manducabant 2 quidam autem de Farisaeis
dicebant ei ecce quid faciunt
discipuli tui sabbatis quod non licet
3 respondens autem Ihs dixit ad eos
numquam hoc legistis quod fecit
Dauid quando esuriit ipse
et qui cum eo erat 4 introibit in domum
Dei et panes propositionis
manducauit et dedit et qui cum erant
quibus non licebat manducare si non solis
sacerdotibus 5 eodem die uidens
quendam operantem sabbato et dixit illi
homo si quidem scis quod facis
beatus es si autem nescis maledictus
et trabaricator legis
6 Et cum introisset iterum in
synagogam sabbato in qua erat homo
aridam habens manum 7 obserbabant
eum scribae et pharisaei
si sabbato curaret ut inuenirent
accusare eum 8 ipse autem sciens
cogitationes eorum dicit illi
qui manum aridam habibat surge et sta
in medio et surgens stetit
9 dixit autem Ihs ad eos interrogabo
uos si licet sabbato ben
facere aut malefacere animam saluare
aut perdere 10 ad illi tacuerunt
Et circumspiciens eos omnes
in ira dicit homini extende
manum tuam et extendit
et restituta est manus eius sicut et alia
et dicebat eis quoniam Dms est filius
hominis etiam sabbati
11 ipsi autem repleti sunt insipientia et
cogitabant ad inuicem quo modo
perderent eum 12 factum est autem
in diebus illis exire eum
in montero et orare et erat
pernoctans in oratione.
13 Et cum facta est dies uocauit
discipulos suos et eligens
ab eis • xii • quos et apostolos uocauit
14 primum Simonem quem et Petrum
cognominauit et Andream fratrem
eius et Iacobum et Iohanen
fratrem eius quos cognominauit
boanerges quod est fili tonitrui et
Philippum et Bartlholomeum 15 et Matthaeum
et Thoman qui cognominatus est Didynmus
et Iacobum Alphei et Simonem
qui uocatur zelotes 16 et Iudan
Iacobi et Iudan in scarioth qui etiam
et tradidit eum 17 et descendens cum eis
stetit in loco campestri et turbae discipulorum
eius et multitudo multa populi ex omni
Iudaea et aliarum ciuitatium uenientium
18 audire eum et saluari ab omne
infirmitate eorum et qui uexabantur
spiritibus inmundis curabantur
19 et omnis populus quaerebat tangere
eius quia uir ab eo exiebat
et sanabat omnes 20 et eleuans
oculos suos in discipulos dicebat
beati pauperes quoniam uestrum est
regnum Dei 21 beati qui esuriunt
nunc quia saturamini
22 beati estis quando odierint uos
homines et cum exprobabunt
Et eicient et reprobent nomen uestrum
sicut malum propter filium hominis
23 gaudete in illo die et
exultate quoniam merces uestra multa
in caelo sic enim faciebant
prophetis patres eorum
24 uerum uae uobis diuitibus quoniam
habetis consolationem uestram
25 uae uobis qui repleti estis quoniam
esurietis uae uobis qui
ridetis nunc quoniam plorabitis
et lugetis 26 uae uobis quando
bene uobis dixerint homines
secundum haec faciebant
pseudoprophetis patres eorum
27 sed uobis dico qui auditis
diligite inimicos uestros
benefacite odientibus uos
28 bene dicite maledicentes uos
orate pro calumniantibus uos
29 qui te percutit in maxillam
praebe illi et aliam
et ab eo qui tollit tunicam tuam
et palleum ne uetueris
30 omni autem petenti te da
et ab eo qui tollet tua ne repetieris
31 ei sicut uultis ut faciam uobis
homines et uos facite illis
32 et si diligitis diligentes uos
quae uobis gratia est et enim peccatores
hoc faciunt diligentes illos
diligunt 33 et si benefacitis
benefacientibus uobis quae gratia
uobis est etenim peccatores
hoc faciunt 34 et si feneratis
a quibus speratis recipere quae gratia
uobis est et enim peccatores
peccatoribus faenerant ut
recipiant 35 uerumtamen diligite
inimicos uestros et benefacite
et faenerate nihil desperantes
et erit merces uestra multa
et eritis fili altissimi quoniam ipse
suabis est super ingratos
et iniquos 36 estote beneuolentes
sicut pater uester beniuolus est
37a - nolite iudicare ut non iudicemini
[37b] - 38a date et dabitur uobis
mensuram uonam conquassatam
inpletam supereffundentem
dabunt in sinus uestros
in qua enim mensura metieritis
[37b: nolite condemnare ut non coudemnemini
dimitte et demittemini]
38b - remitietur uobis. 39 dicebant autem
et parabolam illis numquid potest caecus
caecum ducere nonne ambo in fobeam
incident 40 non est discipulus
super magistrum confectas autem
omnis erit sicut magister eius
41 quid autem uides festucam in oculo
fratris tui trauem autem
in tuo oculo non inspicis
42 aut quo modo potes dicere fratri tuo
sine eiciam festucam de
oculo tuo et ecce trabis in tuo
oculo est upocrita eice
primum trauem de oculo tuo
et tunc uidebis eicere
festucam de oculo fratris tui
43 non est arbor bona faciens
fructos malos neque arbor mala
faciens fructos 44 bonos unaquaeque
arbor de fructo suo cognoscitur
non enim legunt de spinis ficus
neque derubo ubam uindemiant
45 bonus homo de bono
thensauro cordis sui proferet
bonum et malus de malo
froferet malum de enim
abundantia cordis loquitur os eius
46 quid autem. mihi dicitis Dme
Dme et non facitis
quae dico 47 omnis qui uenit ad me
et audit mea berba et facit
ea ostendam nobis cui est
similis 48 similis est homini
aedificanti domun qui fodit
et altum fecit et posuit fundamentum
super petram inundatione au.tem facta
adlisit flumen domui illi
et non potuit mobereillam fun-
data enim erat super petram 49 qui autem audiuit
et non fecit similis est homini
aedificanti domum super terram
sine fundamento adlisit flumen
et concidit et facta est ruina
domus illius magna.